

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 3: Versus 15
Sine modo.Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quaeris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendae omnis justitiae, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum.Tunc dimisit.Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia.Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.